Harrius Potter (persona) Historia Harrii Potteri | Tabula navigationisAmplifica
Personae ficticiae ex fabulis Harris Potter
mythistoriaAnglicaIoanna Rowlinglibrorum serie eodem nomine19972007magusSchola Hogvartensi Artium Magicarum et FascinationisVoldemortHagridoRonaldus VisliusHermione Grangersecundo annoGinniae Visliaetertio annoSirium Nigrummundus magicusquarto annoquinto annoMinisterium MagicumAlbi Dumbledorissexto annoGinniaeSeverusseptimano anno
Harrius Potter (gen. Harrii Potteri) est persona ficta et actor princeps in "mythistoria" fabulosa, creata ab Anglica scriptrice Ioanna Rowling (cui fabulae auctrici nomen est J. K. Rowling), cuius acta et facinora narrantur in librorum serie eodem nomine appellata. Seriei primus liber anno 1997 editus est. Usque ad 2007, septem libri editi sunt.
Historia Harrii Potteri |
CAVE: Singula et occulta argumenti palam sequuntur
Harrius Potter, magus adolescens, studet in Schola Hogvartensi Artium Magicarum et Fascinationis. Adversarius eius est Voldemort, historiae tenebricosissimus magus, qui Harrium caesurus infantem parentes eius necavit, sed maleficium quod in Harrium paraverat, in ipsum Voldemortem potius reverberabitur, decem annos terroris finiens. Harrius orphanus est ab Hagrido redemptus ex ruinis domus suae, missusque in materterae domum. Anno undecimo vitae, Harrius ad Scholam Hogvartensem citatur, ubi sui sunt Ronaldus Vislius et Hermione Granger. Tandem Harrius Voldemortem vincit et servat lapidem philosophorum.
In secundo anno, Camera Secretorum Hogvartensis aperitur et Basilicus, magnus serpens, vagantur per scholam discipulos Mugglensis originis necans. Harrius, cum Ronaldo et Hermione, invenit Voldemortem corruptare mentem Ginniae Visliae, sororis Ronaldi, eam camera aperire et monstram solvere cogentem.
In tertio anno, Harrius invenit suo esse patronum, Sirium Nigrum. Sirius optimus amicus Iacobi Potter, patris Harrio, fuit, sed quod mundus magicus falso credidit Sirium cum Voldemorte conspirare in caedem Iacobi et Liliae Potter, in carcarem coniectus est. Effugit tandem Azkaban. Harrius, Sirium innocentem esse cognoscens, eum fugere adiuvat.
In quarto anno, Harrius in Triwizard Tournment contendit, quamquam sortem in Calicem Ignis non coniecit. Post extremam contentionem, Harrius invenit se in certamine esse propter coniurationem Voldemortis, qui sanguinem Harrii requirit ut in summum locum rursus ascendat. Harrius Voldemorti obvius it et necem evadit, sed Voldemort sanguinem Harrii hausit et hoc modo suum corpus restituit. Rediens ad scholam, Harrius mundum magicum de reditu Voldemortis nequiquam admonuit. Pauci ei credunt praeter Ronaldum et Hermionem et Album Dumbledorem, potentissimum magum.
In quinto anno, Harrius mundum magicum de reditu Voldemortis admonuere pergit. Sed Ministerium Magicum, vera tegere animum intendens, Dolores Umbridge ad Scholam Hogvartensem mittit, crudelem feminam quae Harrium per annum excruciat. Harrius invenit se suam mentem cum Voldemorte partiri. Cognoscit etiam praedictum esse quod Voldemortem necandum esse eo dicit. In ultima parte libri, proelium iustum est inter adiutores Voldemortis et socios Albi Dumbledoris. Bellatrix, socia fidelis Voldemortis, Sirium, patronum Harrii, necat.
In sexto anno, Dumbledore Harrium historiam Voldemortis narrat. Harrius invenit Voldemortem eius animam reponere in septem magicis rebus, Horcruxes nomine. Horcruxes Harrio delendae sunt ut Voldemort moriar. In eodem anno Harrius Ginniae amorem concipit; invenit etiam librum de potionis, scriptum manu "Principis Mixticii", qui eum valde adiuvat. Socii Voldemortis tandem Hogvartensem obsidunt. Draco Malfoy, Voldemortis iussu Dumbledorem interfecturus, cunctatur; sed Severus scelus facit. Harrius igitur credit Severum esse proditorem. Dumbledore necato, Severus fugit.
In septimano anno, Harrius, profectus cum Ronaldo et Hermione a Schola Hogvartensi, Horcruxes quaesit. Harrius itinere paene desistit cum Mortalia Insignia cognoscit. Mortalia Insignia hominibus immortalitatem dant. Insignibus obtentis, Harrius credit se Voldemortem victurum esse. Sed tandem iussis Dumbledoris paret. Quinque Horcruxis deletis, ad scholam redeunt, ubi proelium iustum est inter discipulos et magistros Hogvartensis et multos socios Voldemortis. Harrius Severum invenit, quem serpens Voldemortis momordit. Severus moriturus suam memoriam Harrio dat. His memoriis in Pensieve visis, Harrius invenit se Horcruxem esse. Suam vitam pro mundo magico profundit; sed ad vitam revocatur. Voldemorti pugnat et vincit. In extrema parte libris, Harrius Ginniam uxorem ducit. Tres liberi sunt Harrio: Iacobus, Lilia, et Albus Severus.
.mw-parser-output .stipulapadding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto.mw-parser-output .stipula td.cell1background:transparent;color:white
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |