Cytokinum Index Etymologia | Historia | Cytokinum proteinum | Nomenclatura cytokinorum | Factores colonias stimulantes | Nexus interni Notae | Nexus externi | Tabula navigationisDe historia cytokini"Virus interference. I. The interferon"Introitus cytokinorum
Immunitatis systemaCytokina
-i, n.proteinorumlymphokinainterleukinachemokinasignorum transductuummedicamentasystemate immunitatis1957scientiaviraInfluenza A virorumallantoidismassae atomicaemonokinalymphokinainterleukinachemokinainterferonamonocytislymphocytischemotaxis
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Cytokinum (-i, n.) est notio collectiva proteinorum minorum, quae, dum vel in corpore secretae vel foris applicatae, munera gubernationis et transductionis varia servant. Secundum munum cytokina dividitur in lymphokina, interleukina, chemokina. Cytokina omnia pars signorum transductuum receptoria propria stimulant. Nonnulla cytokinorum etiam medicamenta in morbis tractandis adhiberi possunt.
Cytokina intra systemate immunitatis momentum magnum habent.
Index
1 Etymologia
2 Historia
3 Cytokinum proteinum
4 Nomenclatura cytokinorum
4.1 Interleukin
4.2 Monokinum
4.3 Lymphokinum
4.4 Chemokinum
4.5 Interferon
5 Factores colonias stimulantes
6 Nexus interni
7 Notae
8 Nexus externi
Etymologia |
Notio cytokini de verbis Graecis κύτος, vas, et κίνησις, motus, derivatur.
Historia |
Ante annum 1957 scientia vira calore inactiva enim effectus resistentiae in cellulis vivis efficere constabat, sed machinationem eius nesciebat[1] Tum Isaacs et Lindenmann, mutua momenta Influenza A virorum inactivatorum et activorum investigantes particulas alienas cum membranis allantoidis "inter-ferre" et ergo proteinum ex cellulis vivis secerni descripserunt[2]. "Interferentia" causa notionem proteini huius interferon delegerunt. Annis sequentibus solum cellulas immunitatis proteina talia secernere putatur tantisper dum anno 1974 Cohen et al. in fibroblastis quoque liberationem docuit et proteinorum secretorum notionem cytokini collectivum proposuerunt.
Cytokinum proteinum |
Cytokina sunt proteina magnitudinis minoris, quod est circiter 5-20 kDa[3] (mensura massae atomicae).
Nomenclatura cytokinorum |
Secundum opera cytokina dividuntur in monokina, lymphokina, interleukina, chemokina, interferona.
Interleukin |
Interleukina (IL) est notio gregorum quattuor cum plus quam quinquaginta proteinis. Maxima interleukinorum de T lymphocytis liberantur.
Monokinum |
Monokina modo de monocytis secernuntur.
Lymphokinum |
Lymphokina (LK) de lymphocytis secernuntur.
Chemokinum |
Chemokina officio chemotaxis servant, igitur cellulas in locos rectos attrahentia.
Interferon |
Interferona sunt pars responsorum immunologicorum. In medicina interferona medicamenta adhibentur.
Factores colonias stimulantes |
Factores colonias stimulantes, FCS, (abbreviatura Anglica: CSF) sunt glykoproteina et incrementum cellularum favent. Quattuor typi noti sunt:
- CSF1
- CSF2 (Sargramostimum)
- CSF3 (Filgrastimum)
- FCS artificiosus Promegapoietinum fabricatur.
Nexus interni
- Cancer (morbus)
- Encephalomyelitis disseminata
- Systema immunitatis
Notae |
↑ De historia cytokini. .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visitedcolor:gray.mw-parser-output .existinglinksgray a.newcolor:#ba0000.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visitedcolor:#a55858
(Anglice)
↑ Isaacs A, Lindenmann J (1957). "Virus interference. I. The interferon". Proc R Soc Lond B Biol Sci 147 (927): 258-67
↑ Ioannes Dalton
Nexus externi |
Introitus cytokinorum de www.elisakits.co.uk
(Anglice)