Lucius Verginius Tricostus Familia | Cursus honorum | Notae | Tabula navigationis

ConsulesNati saeculo 5 a.C.n.SenatoresGens VerginiaMortui saeculo 5 a.C.n.


Opiter Verginius Esquilinusconsul suffectus478Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinustribunus militum consulari potestate402 a.C.n.435 a.C.n.Gaio Iulio IulloFidenatesQuintus Servilius Structus Priscus FidenasdictatorMamercus Aemilius Mamercinus




Lucius (vel Proculus) Verginius Tricostus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.



Familia |


Pater eius Opiter Verginius Esquilinus, consul suffectus anni 478 erat, filius Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus tribunus militum consulari potestate anno 402 a.C.n. fuit.



Cursus honorum |


Verginius anno 435 a.C.n. una cum Gaio Iulio Iullo consul creatus est. Eo anno Roma urbs peste vexata est et Fidenates Romanis bellum intulerunt. Itaque, cum Iulius copias Romanas in muros duceret, Verginius senatum habuit et Quintus Servilius Structus Priscus Fidenas dictator dictus est, qui Fidenas expugnavit[1]. Proximo anno iidem consules nominati sunt. Propter periculum belli Etrusci Mamercus Aemilius Mamercinus iterum dictator nominatus est[2].



Notae |



  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 21-22


  2. op. cit. IV 23-24







Antecessores:
Lucius Papirius Crassus et Marcus Cornelius Maluginensis

Consul
435 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Iullo II
Successores:
Gaiu Iulius Iullus III et ipse II



Antecessores:
Gaiu Iulius Iullus II et ipse

Consul
434 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Iullo III
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.