Die Kluge (Orff) De fabula | dramatis personae | Notae | Tabula navigationis

Musica 1943OperaeCarolus Orff


operamusicaCarolo OrffFrancofurti ad Moenum20 Februarii1943Fatrum Grimm




Die Kluge ('Callida') est opera musica a Carolo Orff annis 1941 et 1942 composita et primum Francofurti ad Moenum die 20 Februarii 1943 acta. Toto orbe terrarum in scenam producta in acceptissimis operibus Caroli Orff numeratur.


Orff in libellum huius operae a se ipso factum unam e fabulis Fatrum Grimm nominatam De callida rustici filia (Theodisce Die kluge Bauerntochter) deprompsit.



De fabula |


Olim rusticus in agro regis mortarium aureum repperit. Ignarus rerum confestim id regi apportaturus erat iucundum exspectans praemium. Filia autem sententiam regis callide imaginabunda patrem admonuit, ne hoc mortarium pistello carens, non enim repertum est, illuc perferret: Certe illum istud pistellum frustra quaeritantem fide derogata eum insimulaturum esse inventum furto subduxisse. Sed nihilominus rusticus securus sui mortarium deportavit et sicut praedictum incunctanter a rege in carcerem coniectus est. Tunc — in eo puncto temporis opera incipit — verborum filiae memor iugiter infortunium suum deplorans clamitat: 'Heu! Utinam filiae credidissem! Heu ei utinam credidissem!' (theodisce: Oh, hätt' ich meiner Tochter nur geglaubt! Oh, hätt' ich ihr geglaubt!) Rex isto clamore audito de factis certior factus filiam tam callidam iubet sibi afferri. Tribus aenigmatibus virgini propositis feliciterque enarratis patrem emittit et filiam in matrimonium ducit.


Aliquantulo temporis peracto asinarius agaso regem adit iudicium postulans, quia pullus asini sui iuxta mulum natus a tribus hominibus vagabundis sibi ademptus et mulioni traditus sit. At rex impatiens recusat, ne iustam sententiam dicat: Ubi ista bestia bruta iacuerit, ibi iure maneat! Postero autem die asinarium in foro videt piscantem. Is rogatus, quidnam illic faciat, respondet revolutum esse mundum: hominem in arido piscantem non magis absurdum esse quam mulum pullum nascentem. Subito regi subit neminem nisi Callidam suam fuisse auctricem huius spectaculi insoliti. Iratus eam expellit addita permissione secum portandi, quod habeat oculissimum. Post ultimam ergo cenam communem mulier regem potione somnifera consopitum in arcam condit et tamquam oculissimum suum secum in domum patriam asportat.


Rex cum experrectus sit, calliditatem Callidae callidissimae admiratus placabilem se praestat. Sed haec callidam se tantum simulavisse confitetur, nam, hisce verbis ludum finiens, nullus homo callidus esse simul et amare in hoc mundo potest (theodisce: „Klug sein und lieben kann kein Mensch auf dieser Welt").


Hac fabula prudenti perque lepida Orff inter alia — nota bene! — anno 1943 demonstrat eum, qui potestatem possideat, nequaquam eo ipso dominum etiam iuris esse.



dramatis personae |
































Persona

Genus vocis
Primi cantores, 20 Februarii 1943
(Conductor:
Rexbaritonus
Primus Vagabundustenor
Secundus Vagabundusbaritonus
Tertius Vagabundusbassus
Rusticusbassus
Callida Rustici filiasupranus
Custos carceris
bassus
Asinariustenor
Muliobaritonus


Notae |








Popular posts from this blog

Tender dossier with centered articlesHow can I get legal style indentation on section, subsection, subsubsec.. using titlesec?missing item with addtocontents before sectionsubsubsubsection, paragraph and subparagraph count not reset when starting a new section, subsection, etcTikZ won't support HSB color model hsb in article document classAdding a vskip1em before each section - won't compile with itHow to implement a customized hierarchical table of content using titletoc with changing number formatsSection title formatGrouped entries in index don't spill over to next columnParagraph spacing in documentclassarticle with Figure and ListingsRagged Right Index Entries

inputenc: Unicode character … not set up for use with LaTeX The Next CEO of Stack OverflowEntering Unicode characters in LaTeXHow to solve the `Package inputenc Error: Unicode char not set up for use with LaTeX` problem?solve “Unicode char is not set up for use with LaTeX” without special handling of every new interesting UTF-8 characterPackage inputenc Error: Unicode character ² (U+B2)(inputenc) not set up for use with LaTeX. acroI2C[I²C]package inputenc error unicode char (u + 190) not set up for use with latexPackage inputenc Error: Unicode char u8:′ not set up for use with LaTeX. 3′inputenc Error: Unicode char u8: not set up for use with LaTeX with G-BriefPackage Inputenc Error: Unicode char u8: not set up for use with LaTeXPackage inputenc Error: Unicode char ́ (U+301)(inputenc) not set up for use with LaTeX. includePackage inputenc Error: Unicode char ̂ (U+302)(inputenc) not set up for use with LaTeX. … $widehatleft (OA,AA' right )$Package inputenc Error: Unicode char â„¡ (U+2121)(inputenc) not set up for use with LaTeX. printbibliography[heading=bibintoc]Package inputenc Error: Unicode char − (U+2212)(inputenc) not set up for use with LaTeXPackage inputenc Error: Unicode character α (U+3B1) not set up for use with LaTeXPackage inputenc Error: Unicode characterError: ! Package inputenc Error: Unicode char ⊘ (U+2298)(inputenc) not set up for use with LaTeX

Sorry, but “MiKTeX Compiler Driver” did not succeed. eX going againSorry, but “MiKTeX Configuration Utility” did not succeedSublime Text 3 LatexTools “Sorry, but texify did not succeed.”I want to compile a figure or a graph, and I couldn´tMiKTeX Installation Fails with “Executed process did not succeed”Compile Error after MikTex Update: Sorry, but “MiKTeX Compiler Driver” did not succeedSorry, but “MiKTeX Compiler Driver” did not succeed“MiKTeX Compiler Driver” did not succeed - problem with bibtex?Sorry, but “MiKTeX Compiler Driver” did not succeed. FATAL texify - BibTeX failed for some reasonMiKTeX broken after uninstalling and reinstalling it, “pdflatex did not succeed”