Cancellarius Index Britannia | Germania et Austria | America meridionalis | Nexus interniTabula navigationis
Res politicaeMunera
medio aevouniversitatesBritanniaAngliceAngliceGermaniaAustriaGermaniceAngela Merkelcancellaria GermaniaeOtho de Bismarck18671890BrasiliaColumbiaPeruviaVenetiolaque
Cancellarius in medio aevo clericus aulicus erat qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum derivatum est. Cancellarius enim tabellas srcibebat in camera quae cancellis a publico separata erat.
Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent qui rebus administrationis curant.
Index
1 Britannia
2 Germania et Austria
3 America meridionalis
4 Nexus interni
Britannia |
In Britannia aerarii minister "Cancellarius Scaccarii" (Anglice: Chancellor of the Exchequer) appellatur. Justitiae minister "Dominus cancellarius" (Anglice: Lord Chancellor) appellatur.
Germania et Austria |
In Germania et Austria caput regni cancellarius (Germanice Kanzler) appellatus est. Angela Merkel nunc est cancellaria Germaniae. Otho de Bismarck cancellarius Germaniae fuit ab 1867 ad 1890.
America meridionalis |
In Brasilia, Columbia, Peruvia Venetiolaque Negotiorum Externorum minister "cancellarius" appellatur.
Nexus interni
- Index cancellariorum Germaniae