Pax Index Tabula pacis | Nexus interni Notae | Nexus externi | Tabula navigationisJoannes Paulus Bauer Latine de pace scripsit.
PacesPax
belliApud RomanosnaturalistemplideiIaniBibliaIesu ChristiSilius ItalicusBenedictus de Spinozabelliius naturaleiura humanamundiprimum bellum mundanumSocietas CivitatumPactio Briand-Kelloggsecundum bellum mundanumConsociatio NationumChartam Consociationis NationumVarroneAugustino
Vide etiam paginam fere homonymam: Pax (mythologia)
Pax est status tranquillitatis et requietis, contra discordiam belli.
Apud Romanos bellum status naturalis fuit; necesse pro pace erat pactum declarare. Signum pacis fuit templi dei Iani porta clausa.
Itaque plurimi homines pacem aeternam desiderant.
Biblia pacem mille annorum Iesu Christi rege praedicunt.
Silius Italicus in Punica dixit, "pax optima rerum, quas homini novisse datum est: pax una triumphis innumeris potior"[1]
Benedictus de Spinoza pacem in suo Tractato politico definivit "enim non belli privatio"[2] ad ius naturale vel iura humana.
Ad pacem mundi post primum bellum mundanum servandam Societas Civitatum constituta est, deinde Pactio Briand-Kellogg decreta est. At post secundum bellum mundanum cum maxima calamitate, Consociatio Nationum condita est apud Chartam Consociationis Nationum.
Index
1 Tabula pacis
2 Nexus interni
3 Notae
4 Nexus externi
Tabula pacis |
Elenchus pacis definitionum, a Varrone compilatum, in libro XIX Civitatis Dei ab Augustino scriptum apparet,? fortasse cum additamento Christiano:
- Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium,
- pax animae inrationalis ordinata requies appetitionum,
- pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio,
- pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis,
- pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia,
- pax hominum ordinata concordia,
- pax domus ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium,
- pax ciuitatis ordinata imperandi atque oboediendi concordia ciuium,
- pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo,
- pax omnium rerum tranquillitas ordinis.
Nexus interni
- Cenotaphium
- Dies internationalis pacis
- Ad pacem perpetuam
- Flamma aeterna
- Irene (mythologia)
- Irenologia
- Liber Isaiae
- Symboli pacis
- Pax mundi
- Pacifismus
- Praemium Nobelianum pacis componenda
- Templum Pacis
- Templum Pacis in Pennsilvania
Notae |
↑ Silius Italicus, Punica, Liber XI 592
↑ Benedictus de Spinoza, Tractatus politicus Liber V sectio 4
Nexus externi |
Vicicitatio habet citationes quae ad pacem spectant. |
- Joannes Paulus Bauer Latine de pace scripsit.