Menstrua Index De appellationibus | Notae | Bibliographia | Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisMenstruum animalium,Museum menstrui,
GynaecologiaPhysiologiaSystema reproductionis muliebre
sanguinis profusionesmulierumfeminarumprimatumuteromensibusendometriumcursu menstruograviditatemenarchamenopausaovariumovumdiesoestrogenoprogesteronohormontibus
Menstrua[1] sive menses[2] sunt sanguinis profusiones ex fecundarum mulierum ac aliarum feminarum primatum utero singulis mensibus profluentes, cum endometrium cursu menstruo sine graviditate perfecto suo loco expellitur. Primi menses menarcha, ultimi autem menopausa dicuntur.
Singulis mensibus unum aut alterum ovarium ovum producit, atque in utero augetur endometrium, ut ovum recipiat. Si ovum non fecundatum erit, endometrium ex utero emittetur per plures dies (saepius inter duos et octo).[3] Totum cursum oestrogeno et progesterono hormontibus ordinatur.
Index
1 De appellationibus
2 Notae
3 Bibliographia
4 Nexus interni
5 Nexus externi
De appellationibus |
Apud antiquos menstruae purgationes menstrua aut menses appellabantur. In recentiore autem Latinitate aliae quoque appellationes in usum venerunt, sicut
menstruum,[4][5][6]menstruatio,[4][5][7]fluxus menstrualis,[7]purgatio,[6]epimenium,[6]catamenium,[8]emmenon,[8]catharsis.[6]
Notae |
↑ Menstrua, -orum n/pl. Cels., Med. 6.6.38; Plin.,Nat. 20.154; 22.65.
↑ Menses, -ium m/pl.Plin.,Nat. 21.156; 22.83; et alibi.
↑ BWHBC, 211.
↑ 4.04.1 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas.
↑ 5.05.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
↑ 6.06.16.26.3 Kossmann, R. (1903). Allgemeine Gynaecologie. Berlin: Verlag von August Hirschwald.
↑ 7.07.1 Maxwell, T. (Ed.) (1890). Terminologia medica polyglotta. London: J. & A. Churchill /Paris: G. Mason /Philadelphia: P. Blakiston, Son & Co.
↑ 8.08.1 Kossmann, R. (1895). Zur Pathologie unserer Kunstausdrücke. Monatsschrift für Geburtshülfe und Gynaekologie, 1(6), 578-588.
Bibliographia |
- Boston Women's Health Book Collective. 1984. The New Our Bodies, Ourselves. Novi Eboraci: Simon & Schuster.
Nexus interni
- Hypomenorrhoea
- Menopausis
Nexus externi |
Menstruum animalium, apud www.wdr5.de
Museum menstrui, apud www.mum.org (Anglice)