Liris Notae | Nexus externus | Tabula navigationis
Liris
ItalianefluviusItaliaSimbuinis montibusAprutiiLatiumSoramMinturnasSorano agropagumInsula Lirisaquae cadentesofficinaeItalia
Longitudo | 158 km |
---|---|
Altitudo principii | 1000 m |
Moles decussis | 50 m³/s |
Area ex qua aqua affluit | 4140 km² |
Principium | ad Cappadociam |
Ostium | ad Minturnas in Tyrrhenico mari |
Regio | Aprutium, Latium |
Liris[1] (Italiane Liri ac Garigliano) est fluvius in Italia, qui e Simbuinis montibus in finibus Aprutii nascitur, unde in Latium prope Soram init et in mare ad Minturnas influit[2].
- Hodie Caris Lirinas vocatur Liris pars terminalis in quam influit Caris (Italiane Gari), nascens apud Casinum, qui ubi cum Liri coniungit, vulgo Garigliano vocatur.
- Influit in Lirim Fibrenus, fluvius de Fibreno lacu surgens, cum aquis multis et frigidis.
Trerus, fluvius qui fontem in Hernicis montibus habet.
Melpis, fluvius surgens in Atinati antiquo, nunc apud oppidum Septem Fratrum.
In Sorano agro sunt apud pagum qui dicitur Insula Liris ingentes aquae cadentes, ex quibus floruerunt officinae multae notae in cuncta Italia), quae vim ad opera facienda acceperunt ex molis antiquis et novis.
Notae |
↑ Cic. Leg. 2.3.6; Liv. 26.9; Plin. Nat. 2.227.
↑ Strabo, Geographica V.3.6
Nexus externus |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lirim spectant. |