Aemilia Lepida Notae | Bibliographia | Tabula navigationisAemilius 169
Romani antiquiMulieresNati 3 a.C.n.Mortui saeculo 1Propinqui hominum clarorumAugustus
3 a.C.n.AugustiIuliae minorisLucii Aemilii PaulliClaudio8Decimo SilanoMarci Iunii SilaniMarco Iunio Silano TorquatoAgrippina minoreNerone
Aemilia Lepida (nata circa annum 3 a.C.n.) fuit proneptis Augusti imperatoris.
Filia maior Iuliae minoris et Lucii Aemilii Paulli in pueritia consobrino Claudio, posteriori imperatori, desponsata est. Quae desponsatio soluta est, cum mater eius anno 8 in odium venit, quod rem cum Decimo Silano, fratre Marci Iunii Silani, habuisset.[1]
In vicem eius paulo post Marco Iunio Silano Torquato nupsit. Liberi eorum fuerunt:
Decimus Iunius Silanus Torquatus (consul 53) (natus circa annum 10; mortuus 64)
Lucius Iunius Silanus (praetor 48) (natus circa annum 12; mortuus 49), Octaviae desponsatus
Marcus Iunius Silanus (consul 46) (natus 14; mortuus 54)
Iunia Silana[2] (nata circiter 15–20; mortua 59) aut Iunia Lepida[3]
Iunia Calvina (nata circa annum 25; mortua post 79).
De morte Aemiliae Lepidae nihil notum est. Liberi nepotesque paene omnes Agrippina minore et Nerone auctoribus interfecti sunt, quod posteri Augusti sibi periculo esse potuissent.
Notae |
↑ Tacitus, Annales 3,24,3s.
↑ Ita Rudolf Hanslik: Iunius 27. I. Silana. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 2, Stuttgardiae 1967, Coll. 1561.
↑ Ita Prosopographia Imperii Romani (PIR²) (1966) I 861 et Stemma p. 351.
Bibliographia |
- Paul von Rohden: Aemilius 169. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. I,1, Stuttgardiae 1893, Coll. 591 s.