Porta piscatorum (Arnstadium) Historia | Salvatio saeculo XXI | Nexus externi | Tabula navigationisDe porta hac in elencho rerum visitandarum in Circulo IlmDe portae sorte futura in tractatione actorum diurnorum mensis Ianuarii 2014
L +1Latinitas +1 (bona)ArnstadiumPortaeAedificia Germaniae
ArnstadiiCirculi Ilm
Porta piscatorum (Theodisce: Fischtor) monumentum omnibus incolis bene notum in urbe Arnstadii ad introitum Viridarii castelli invenitur.
Historia |
In viridario faciendo, saeculo XVI etiam saepta confecerunt. Porta piscatorum primo turres duas rotundas cum conis, quae introitum ab oriente permitteret, habuit. Circa annum 1700 in primo tabulato opus craticium superpositum est cum tecto moderno sine turribus, ut piscatori aulico habitaculum esset. Istum hominem prope piscinas habitare opus erat; inde porta ducit nomen suum.
Anno 1919, cum municipium portam nactum esset, continuo conductoribus piscentibus inserviebat. Sic inhabitabatur usque finem annorum 1980, postea nemini iam usui erat.
Salvatio saeculo XXI |
Anno 2002 Sodalitas fabrorum lignariorum Circuli Ilm domum praediaque labentia transprehendit, quod multos labores restauratorios exigebat. Difficultas maxima fuit aequilibratio inter pedeplana et tabulatum primum adipiscenda, cum saeculo XVI fundamentum ponderi tanto provisum non esset. Feliciter iam duos annos post omnia inaugurari potuerunt. Lignaria sodalitas complexum ad spectacula culturalia danda usitat diebus nostris.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Portam piscatorum spectant. |
Lege Πύλαι τῶν ἁλιέων ("Porta piscatorum (Arnstadium)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- De porta hac in elencho rerum visitandarum in Circulo Ilm
- De portae sorte futura in tractatione actorum diurnorum mensis Ianuarii 2014