Hiems Index De hieme naturali | De hieme apud poetas | Astronomia | Sententia | Bibliographia | Tabula navigationis
CalendariumTempora anni
-mis, f.temporibus anniautumnumverningitanimaliaursitalpaehieme dormireClaudianumlibriProserpinaeIasoneAesonisfilioArgonautarumpelaguscaelumqueAegaeasIoniumquepoetismetaphoricesenectutemvitaeHoratiuslibricarminemeretricemhederamyrtoEuroastronomiasolstitii
Hiems (-mis, f.) est unum e quattuor temporibus anni, spatium temporis inter autumnum et ver.
Index
1 De hieme naturali
2 De hieme apud poetas
3 Astronomia
4 Sententia
5 Bibliographia
De hieme naturali |
Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.
Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.
De hieme apud poetas |
Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone, Aesonis filio, duce Argonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."
Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro."
Astronomia |
In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:
- in Hemisphaerio Septentrionali die 21 aut 22 Decembris
- in Hemisphaerio Australi die 21 Iunii
Sententia |
|
Bibliographia |
- Rosenthal, Norman E. 1998. Winter Blues. Novi Eboraci: The Guilford Press. ISBN 1-57230-395-6.
Vicimedia Communia plura habent quae ad hiemem spectant. |