Ecclesia Orthodoxa Index Index Ecclesiarum Orthodoxarum | Nexus interni Nexus externus | Tabula navigationis

Divisiones ChristianorumEcclesiae OrthodoxaeEcclesiae OrientalesOriens Christianus


GraecefidesecclesiaChristianaEuropam orientalemAsiam occidentalemRussiaeIesu Christoapostolisqueunam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiamecclesiaeecclesias orthodoxas orientalesConcilium Chalcedonense451Imperii Romaniritum ByzantinumChristianamConciliis OecumenicispatriarchaautocephalamPatriarcha Oecumenicus ConstantinopolitanustheologiaEcclesia Catholica Romanaministerium papaleschismate1054Leone Papa IXCredoculturaeGraecamLatinam






Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis Constantinopoli sita


Ecclesia Orthodoxa (Graece: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque Europam orientalem, Asiam occidentalem, omnesque Russiae partes habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Quae ecclesia sese "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Quamquam multae ecclesiae historicae sedr et catholicas et orthodoxas ducunt, in usu cottidiano ecclesia occidentalis catholica, ecclesia orientalis orthodoxa appellatur. Etiam ecclesias orthodoxas orientales quae post Concilium Chalcedonense (anno 451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt, distinguere oportet.


Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem profitetur Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam ('sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.


In theologia, paulum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur?, Leone Papa IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.


Orthodoxi intellegunt se esse


  • qui sint subsequentes primae communitatis Christianae, conditae ab Iesu Christo et duodecim Apostolis, infractum vinculum conservantes inter clericos et Apostolos per successionem Apostolicam.

  • ecclesiam in qua quam firme serventur traditiones priscae ecclesiae.

  • ecclesiam quae rectissime sequatur regulas primorum septem oecumenicorum conciliorum, conventorum inter saecula 4 et 8.



Index





  • 1 Index Ecclesiarum Orthodoxarum

    • 1.1 Quattuor (ex quinque) patriarchatus antiqui


    • 1.2 Patriarchatus post vel extra Imperium Romanum Orientale


    • 1.3 Aliae ecclesiae autocephalae


    • 1.4 Ecclesiae autonomae (aliae ecclesiae in capite eligendo partim subiectae)



  • 2 Nexus interni


  • 3 Nexus externus




Index Ecclesiarum Orthodoxarum |




Crux trium transtrorum populo in Russia, Ucraina, et Ruthenia Alba gratissima, sed per mundum orthodoxiae orientalis communis, in prima Ecclesia Byzantina saeculi quarti orta est.



Quattuor (ex quinque) patriarchatus antiqui |


    • 1. Patriarchatus Oecumenicus Constantinopolitanus (sedes: Constantinopolis), cui, etsi ecclesia in Turcia hodie admodum parva est, toto orbe terrarum episcopatus et archiepiscopatus proprio patriarcha carentes subiectae sunt, necnon partes orientales Graeciae (circa Thessalonicam, insulae Graecae et 20 monasteria rei publicae monasticae Athonis; liturgia Lingua Graeca antiqua celebrari solet; Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus caput honorarium Ecclesiarum Orthodoxarum agnoscitur.

    • 2. Patriarchatus Alexandrinus (sedes: Cairus), Liturgia praecipue Lingua Graeca antiqua celebratur, sed etiam aliquibus linguis Africanis;

    • 3. Patriarchatus Antiochenus (sedes: Damascus, Liturgia usque ad saeculum vicesimum Aramaice, hodie autem plerumque Arabice celebratur;

    • 4. Patriarchatus Hierosolymitanus, Liturgia: Lingua Graeca antiqua;


Patriarchatus post vel extra Imperium Romanum Orientale |


    • 5. Ecclesia Orthodoxa Russica sive Patriarchatus Moscuensis et totius Russiae, Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica;

    • 6. Ecclesia Orthodoxa Serbica, Liturgia: plerumque Serbice, raro Lingua Slavica Ecclesiastica;

    • 7. Ecclesia Orthodoxa Dacoromanica, Liturgia: Dacoromanice;

    • 8. Ecclesia Orthodoxa Bulgarica, Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica;

    • 9. Ecclesia Orthodoxa Georgiana, Liturgia: Georgiane;


Aliae ecclesiae autocephalae |


    • 10. Ecclesia Orthodoxa Cypri, Liturgia: Lingua Graeca antiqua;

    • 11. Ecclesia Orthodoxa Graeciae (cui maxima pars Graeciae meridionalis subiecta est), Liturgia: Lingua Graeca antiqua;

    • 12. Ecclesia Orthodoxa Poloniae

    • 13. Ecclesia Orthodoxa Albaniae, Liturgia: Albanice;

    • 14. Ecclesia Orthodoxa Cechiae et Slovaciae

    • 15. Ecclesia Orthodoxa in America, cuius Autocephalia ab Ecclesia Orthodoxa Russica praebita est, quae autem a ceteris ecclesiis autocephalis tantum ut autonoma agnoscitur. Liturgia: Anglice, Hispanice (vel lingua terrae adventiciae).


Ecclesiae autonomae (aliae ecclesiae in capite eligendo partim subiectae) |



    • Ecclesia Apostolica Orthodoxa Estoniae (Constantinopolis, Autonomia a Patriarchatu Moscuensi non agnoscitur)


    • Ecclesia Orthodoxa Finlandiae, Liturgia: Finnice; (Constantinopolis).


    • Ecclesia Orthodoxa Iaponiae, Liturgia: Iaponice; (Moscua).


    • Ecclesia Orthodoxa Russica in exteris (ab anno 2007), Liturgia: Lingua Slavica Ecclesiastica, Anglice, Theodisce; (Moscua)

    • Archiepiscopatus orthodoxa Montis Sinai (minus quam 1000 fidelium complectens, e Monasterio Sanctae Catharinae et quibusdam familiis Beduinis constans) (Ierosolyma).

Ceterae Ecclesiae Orthodoxae alicui ecclesiae autocephalae subiectae sunt.


Nexus interni


  • Innocentismus


Nexus externus |






Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam spectant (Orthodox Church, Orthodox churches).






Popular posts from this blog

How should I use the fbox command correctly to avoid producing a Bad Box message?How to put a long piece of text in a box?How to specify height and width of fboxIs there an arrayrulecolor-like command to change the rule color of fbox?What is the command to highlight bad boxes in pdf?Why does fbox sometimes place the box *over* the graphic image?how to put the text in the boxHow to create command for a box where text inside the box can automatically adjust?how can I make an fbox like command with certain color, shape and width of border?how to use fbox in align modeFbox increase the spacing between the box and it content (inner margin)how to change the box height of an equationWhat is the use of the hbox in a newcommand command?

Doxepinum Nexus interni Notae | Tabula navigationis3158DB01142WHOa682390"Structural Analysis of the Histamine H1 Receptor""Transdermal and Topical Drug Administration in the Treatment of Pain""Antidepressants as antipruritic agents: A review"

Haugesund Nexus externi | Tabula navigationisHaugesund pagina interretialisAmplifica