Gnaeus Cornelius Scipio Asina Index Familia | Cursus honorum | Bibliographia | Notae | Tabula navigationis

ConsulesViriNati saeculo 4 aut 3 a.C.n.Mortui saeculo 3 a.C.n.Gens CorneliaSenatores


254 a.C.n.RomanusLucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus298 a.C.n.Lucius Cornelius Scipio259Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina221260 a.C.n.Gaio DuilioPoenos254Aulo Atilio A.f. CalatinoPanormum




Gnaeus Cornelius Scipio Asina (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 254 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.




Index





  • 1 Familia


  • 2 Cursus honorum


  • 3 Bibliographia


  • 4 Notae




Familia |


Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Lucius Cornelius Scipio, consul anni 259, fuit. Filius eius Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina anno 221 consulatu fungebatur.



Cursus honorum |


Anno 260 a.C.n. Cornelius Scipio una cum Gaio Duilio primo consulatum gessit. Classem Romanam in proelium primum navale contra Poenos duxit, sed victus et captus est[1]. Propter cladem acceptam cognomen "Asinae" accepit. Tamen anno 254 iterum consul electus est, nunc cum Aulo Atilio A.f. Calatino (II).Hoc anno consules urbem Panormum expugnabant[2].



Bibliographia |



  • Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Scipio Asina, Gn. [I 74]" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 183.


Notae |



  1. Polybius I 21


  2. Polybius I 38







Antecessores:
Lucius Valerius M.f. Flaccus et Tiberius Otacilius C.f. Crassus

Consul
260 a.C.n.
cum
Gaio Duilio
Successores:
Lucius Cornelius Scipio et Gaius Aquillius M.f. Florus



Antecessores:
Marcus Aemilius M.f. Paullus et Servius Fulvius M.f. Paetinus Nobilior

Consul
254 a.C.n.
cum
Aulo Atilio A.f. Calatino II
Successores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus